CANAMELLA

CANAMELLA
CANAMELLA
a canna, h. e. arundine, melle, ut videtur Fulcherio Carnotens. l. 1. c. 21. hinc canna mellis dicta Constantino Afric. Commun. locor. Meidic. l. 5. c. 18. arundo est, unde elicitur Zaccharum seu Zuccarum; seil. audex nodosus, spongiosâ plenus materiâ, cortice renui, dulci succô, qui sic exprimitur: Caudex totus frustatim minutimque conciditur, deinde torculati preslus sucum reddit, qui in cacabum mundissimum dimislus, igne suppositô coquitur et expurgatur. Purgatus vero m figulinis vasis reconditur, ubi cum refrixerit, in laudatissimum colescit saccharum. Albertus Aquensis, l. 5. c. 37. Calamellos ibidem mellitos per camporum plamtiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum succô et vix ad saturitatem prae dulcedine expleri hôc gustatô valebant. Hoc enim genus herboe summô labore agricolarum per singublos excolitur annos; deinde tempore messis maturum mortariolis indigenae contundunt, sucum colatum in vasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat, sub specie nivis vel salis albi etc. Cuiusmodi canamellas et zuccara nasci in terris Sultano subiectis, unde ipse magnos reditus percipiat; praeterea in Cypro, Rhodo, Morea et Sicilia, observat Sanutus, l. 1. part. 1. c. 2. De cannamellis, quae in agro Siciliae Panormitano nascuntur, Hugo Falcandus Praefat. ad Histor. de Calamit. Siciliae, Occurret tibi mirandarum seges arundinum, quae cannae mellis ab incolis nuncupantur, nomen hoc ab interioris succi dulceline sortientes. Harum sucus diligenter et moderate decoctus, in speciem mellis traducitur; si vero perfectius excoctus fuerit, in saccari substantiam condensatur. Molendina, quibus istiusmodi cannae confringuntur, ibidem Saracenicâ voce Massaras vocari, colligitur es Charta Guil. Regis Siciliae A. C. 1176. apud Rocchum Pirrum in Archiep. Montis-Regahs, laudatum Carolo du Fresne in Glossar. De sacchari vero hodierm antiquique discrimine, vide Salmas. ad Solin. p. 1312. ut et in libro pecul. de Manna et Sacchare: infra item ubi de Saccharo, it. voce Trapetum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Caramel — Car a*mel, n. [F. caramel (cf. Sp. caramelo), LL. canna mellis, cannamella, canamella, calamellus mellitus, sugar cane, from or confused with L. canna reed + mel, mellis, honey. See {Cane}.] 1. (Chem.) Burnt sugar; a brown or black porous… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • CANNAMELLA — vide supra Canamella …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MASARA seu MASSARA — MASARA, seu MASSARA molendinum, ad molendas cannas mellis, dictum est Siciliae Saracenis, in Bullaro Casin. Tom. II. Constitut. 185. num. 5. In Sicilia câdem nodie ex Graeco, Trapeto vocatur, Macer. Vide supra Canamella. At Masarii, apud Sanutum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • caramel — [kär′məl; kar′ə məl, kar′əmel΄] n. [Fr < OFr calamele < ML calamella, var. of canamella, sugar cane < L canna mellis < canna (see CANE) + mellis, honey: see MILDEW] 1. burnt sugar used to color or flavor food or beverages 2. a chewy… …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”